Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/11


liber decimus nonus 5

cuius in introitu primo suspenditur ingens
65petra sepulturae, qua sic epigramma taiatur:
«Molchael et Bariel, alter magus, alter astrolech,
ambo governarunt isto sua membra sepulchro».
Quo lecto, Centaurus ait:— Ventura catata est.
Ut quid perditio haec, si non tenet urna coëllum?
70Molchael, auditor Zoroastris, tempore Nini
floruit; an spatio tam longi temporis ossa
non sua putrescunt, et tandem facta nientum?
Bramo videre provam.— Sic dicens, fortiter urnae
desuper annellos brancat, pro alzare copertum.
75En Moschinus adest, Baldo mandatus, et illi
porrigit altorium, donec dabanda gitatur.
Quo vix cascato, niger ecce diavolus exit,
atque super groppas Centauri balzat equinas.
Hic illum crebro pugnadis chioccat acerbis,
80nec scortesus eum lassat repiare fiatum.
Hunc per curva tamen Moschinus cornua zaffat,
sed corlans testam muzzat levis ille per umbras.
Mox revolans iterum Centauri terga flagellat,
atque iubet (si vult lassari) ponere librum,
85librum, quem tulerat nuper per forza puellae.
Centaurus reprobans certamen contra diablos,
illum proiectat terrae, pacemque domandat,
quem cito daemonium nullo prohibente rapinat,
atque facit festam, velut esset laetus habere
90scartafazzum illud, fuerat quo saepe domatus,
et bastonatas susceperat ante cotoras.
Obstupidant illi, tum magno corde sedentes
constituunt penitus rerum cognoscere finem.
Ille super saxum levibus se balzat in alis,
95nulla quibus forma est, nisi quam gregnapola portat.
Quattuor ingentes stant alto in vertice cornae,
binae coperiunt montonis instar orecchias,
binae incastrati surgunt bovis instar aguzzae.
Mostazzus canis est morlacchi, cuius ab ore