Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/73


liber secundus 67

tunc ea languebat sub iniquo pressa tyranno,
nomine Gaioffo poltrona e gente cagato.
65Qua fuit ingressus, porta est quae porta Leonae
dicitur, hancve novam tunc tunc et alhora locabat
Sordellus, princeps Goiti, Voltaeque baronus,
quique Caprianae teritoria magna tenebat.
Ipse duellorum palmas, pretiosque stecati
70mille guadagnarat per Gallos, perque todescos,
perque hispanorum terras, perque omnia tandem
regna tyrannorum, de Rheno ad sceptra Sophini.
Sed modo sub grandi multorum fasce dierum
scit dare conseios tantum, spadone relicto.
     75Vix erat intratus povera cum coniuge Guido,
Sordellum cernit membruto corpore stantem
ante fores proprii surgentis ad astra palazzi,
quo nunc albergat veteris fameia Gregnani.
Protinus agnovit socium, quondamque batais
80compagnum contra turcos gentemque mororum;
se nondimenum subito dislongat ab illo,
fronteque chinata, quo sancti porta Georgi
menat, afrettando sgombrat, deque urbe recedit.
Non procul unius spacium fecere miari,
85ingentem retrovant villam, fortasse Cataio
grandilitate parem, nummis trafighisque Milano,
quae, quia citra Padum situatur, dicta Cipada est.
Illa suos propter paladinos toccat olympum,
traversatque orbem, callatque ad regna diabli.
90Sed tamen, hinc quamvis exissent mille valentes,
sive bisognasset gattam piliare stecati,
sive cavallastros combattere sive pedastros,
villa Cipada fuit semper dotata ribaldis,
et velut urbs omnis certis de rebus abundat,
95sic Cipada suos sparpagnat ubique tesoros.
     Dat multam lanam pegoris Verona tosatis,
montibus ex altis evangat Brixia ferrum,
bergamasca viros generat montagna gosutos,