Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/119


liber quartus 113

mercator timeat? quid gens peregrina? quid urbs haec?
ad caput, o patres, est ad caput omnis habenda
sollicitudo quidem, quod mozzet spada rasonis.
Membra nihil possunt, cum spallis testa levatur;
500frange caput serpae, non amplius illa menazzat.
     Dixit et ingentem premit alto in pectore sdegnum.
Confremuere omnes, aut quae contraria Baldo
pars erat, aut vafri quos longa oratio regis
spinserat in coleram, tollentesque ora manusque
505iustitiam clamant: — Quid adhuc mala bestia vivit?
quid nisi iacturas, homicidia, furta, rapinas,
o rex, a ladro poterit sperarier unquam?
picchentur fures, brusetur terra Cipadae,
ipseque squartatus reliquis exempla ribaldis
510praestet, amorbator coeli, terraeque, marisque.
     Tum vero ingemuit strictis pars altera buccis,
compescens digito, Gaioffo adstante, labellum.
Hic Sordellus adest, quo non audentior alter
iustitiae in partes et linguae et robore spadae.
515Omnium ut aspexit vultus firmarier in se,
stat morulam, dehinc quantus erat de sede levatus
apparet, solvitque ingentem ad dicere linguam:
— Inclyte rex, regisque viri, vosque urbis honorem
guardantes proceres, quamvis locus iste soluta
520labra petat, laxasque velit sine vindice linguas,
attamen, aut iure hoc, aut quadam lege rasonis,
quam natura docet, ne me angat culpa tacendi,
incipiam. Baldi animum, Baldique valorem,
Baldi consilium novi a puerilibus annis.
525Ingenium est homini, quum prima aetate tenellus
morbezat, se se vitiorum inferre camino,
si sine cozzono fuerit nullaque cavezza
huc illuc ruerit, fert ut sfrenata voluptas.
At puer ingenuus, quamvis retinacula brenae
530nesciat, illecebras seguitans, si forte virum quem
maturum semel audierit, leviterque monentem