Pagina:Commedia - Inferno (Lana).djvu/97

— 93 — primo de Coelo: Quod Coelum tanto habet lionorabiliorem materiam istis inferioribus quanto mag-is elongatum est ab iis, qiise bic sunt. Adhuc, et posset adduci, quod dicit Apostolus ad Epliesios de Christo, qui ascendit super omnes Coelos, ut adimpleret omnia, hoc est Coelum: Coelum deliciarum Domini, de quibis deliciis dicitur eontra Luciferum per Ezecliielem: Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus, et perfectus clecore, in deliciis Paradisi Dei fuisti. Et postquam dixit, quod fuit in loco ilio Paradisi, per suam- circumlocutionem prosequitur dicens se vidisse aliena, quse recitari non potest, qui descendit; et reddit causam dicens, quod intellectus in tantum profundat se in ipsum desiderium suum, quod est Deus, quod memoria sequi non potest; ad quse intellig-enda sciendum est, quod intellectus humanus in hae vita, propter connaturalitatem, quam habet ad substanti am intellectualem separatam, quando elevatur, in tantum elevatur, ut memoria post reditum deficiat propter transcendisse humanum modum, et insinuatur nobis per Apostolum ad Corinthios loquentem, ubi dicit: Scio hujusmodi hominem $1sive in corpore, sive extra corpus nescio: Deus scit ) quoniam raptus est in Paradisum, et audivit arcana verba, qua non licct homini loqxd. Ecce per quam humanam rationem intellectus ascentionem transierat, quia extra se ag-eretur non recordabatur. Hoc etiara insinuatur nobis in Mattliseo: ixbi tres discipuli ceciderunt in faciem suam nihil postea recitantes, quasi obliti: et in Ezechiele scribitur. Vidi, et cecidi in faciem, meam. Et ubi ista invidis non sufficiant, leg-ant Ricardum de S. Victore in libro de contemplatione; leg-ant Bernardum in libro de Consideratione, leg’ant Aug’ustinum in libro de Quantitate animse, et non invidebunt. Si vero in dispositionem elevationis tantae, per peccatum loquentis, oblatrarent, legant Danielem, ubi et Nabucodònosor invenient eontra peccatores aliqua vidisse divinitus, oblivionique mandasse: Nam qui oriri suum solem facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad pimitatem, plus, et minus, ut vult, gloriam suam quantumcumque male viventibus manifestat. Vidit ergo, ut dicit, aliqua, quse referre nescit, et nequit rediens, diligenter quippe notandum est, quod dicit, nescit et nequit, Nescit quia oblitus: nequit quia si recordatur, et contentum tenet, sermo tamen deficit. Multa namque per intellectum videmus, quibus signa vocalia desunt quod satis Plato insinuat in suis libris per assumptionem Metaphorismorum: Multa enim per lumen intellectuale vidit, quse sermone proprio nequit exprimere. Postea dicit se dicturum illa quae de Regno Coelesti retinere potuit, et hoc dicit esse