Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/356

novam civitatem nunc, ut scis, aedificat et munit; et in hoc quod eam Bombardarum insigni numero munit, ad futura hostium pe- ricula praecavenda, nomen ei Phronimi, id est prudentis, imponi- mus. Tum de ratione naturali tanti impetus, qui in bombardis est, de quo apud naturales philosophos est controversia, nos nostro Apologo (ut vides) ac nostro invento permysticam et allegoricam fabulam disputamus. AcosW. Nihil est hoc, sed mendosum fuit exemplum: atque ideo ubi * Acos * scriptum habes, ’ Deos * scribere oportet. Nam ex Heracliti et Diogenis sophistarum et Palladis deae responsis incertior factus Phronimus, decrevit ad expertos confugere, dicens: — Melius est mihi expertos consulere, quam scientes vel deos; quia sophistae, quos vulgus sapientes opinatur, ludificant (ut Hera- clitus et Diogenes per ovum et castaneam, non sine tamen ra- tione, fecerunt), et dei, dum ambigue oracula produnt (ut Pallas dea fecerat) non omnibus intuendos se praebent. — Haec sunt quae prò docta ratione eorum in quibus dubitabas scripsimus. Reliqua magnis et longis enarrationibus indigerent; omnia enim mysteriis piena sunt, et nullum est verbum frustra positum, quin habeat acutum aliquem sensum, consideratione di- gnum. Continent autem hi Apologi, et ceteri quos fecimus et adhuc faciemus, omnem humanae vitae rationem intra se inclu- sane Et pulchra esset atque utilis et iucunda philosophia, si in scholis per doctum hominem Apologi isti legerentur. Pandulphus tuus. (a tergo) Al mio amatissimo et onorato compare e fratello Cesare di Nappi da Bologna in Bologna. (i) Bombardai p. 50 .