Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/355

cervatas opes regibus refuderunt. Quod de spongiis evenit, quae cum aqua oppletae fiunt, si comprimantur, aquam omnem re- gerunt. Obelo (O. Graece * virgulam * significat, et prò minimo nummo- rum accipitur, nam obeli sex drachmam unam conficiunt: ex eo autem minima moneta etiam obelus dicitur, quod vetustissimi non rotunda figura monetam cudebant, sed eius loco ferreis atque aeneis virgulis utebantur (ut in Lysandro Plutarchus). Mansit ergo vetu- stum nomen obeli in minima moneta. Et quamquam non ’ obe- lum * sed * obolum 5 passim omnes scribere videantur, nobis ’ obe- lus 5 magis placet, nam et graece ’ obelos 5 scribitur, non * obolos Chrysius ergo noster in Apologo, cum fere semper aenigmatice loquatur, apud ignarum Misopenem Dolo comparari et emi se posse dixit; nam sine dolo divitem repente fieri, pene impossibile est. At Misopenes, ut qui non intelligeret et minimo pretio com- parare se tale servum posse speraret, errasse Chrysium credidit per eam ultimarum syllabarum similitudinem quae est in * Dolo * et in ’Obelo 5 ; atque ideo servum rogavit an obelo diceret, hoc est an minima moneta comparandum Chrysium affinnaret. Nomos ( 2 ) graece ’ lex 5 dicitur. Pari ignorantia decipitur Mi- sopenes in emenda Sophia; quae cum dixisset solo Nomo com- parari se posse, credidit errasse Sophiam per similitudinem nomi- nimi ’ Nomi 5 et ’ Nummi 5 ; sed illa, quae per aenigmata similiter loquitur, solo nomo (hoc est lege) comparari se posse dixit. Nam et hoc verum et philosophicum est, Sophiam (hoc est Sapientiam) virtute comparari. Lex autem maxime ad virtutem dirigit, linde Aristoteles legalem virtutem totani virtutem esse dixit; perinde ergo fuit dicere Misopeni: — Solo Nomo (hoc est sola lege) com- parare Sophiam potes —, ac si dixisset: — Serva legem et eris sa- piens —. Sic religionis nostrae summus auctor: — Si vis ingredi — inquit — ad vitam aeternam, quae vera et summa sapientia est, serva mandata. — Phronimos ( 3 ) graece ’ prudens 5 dicitur. Hercules Estensis Dux noster inclytus, cui Apologi isti nostri scribuntur et dicantur (1) Misopenes , p. 31. (2) Ibid ., p. 40. (3) Bombarda , p. 49. Sui grandiosi lavori disposti in vari tempi dal duca Er- cole per l’ampliamento della cittá, v. A. Frizzi, Mem . p. la storia di Ferrar a, Fer- rara, 1847-48, IV, 86 sgg., 114 sgg.