Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/354

Vides ut naturarti et mores et philosophiam noster sequatur apologus. Rursus, quoniam perfecta veritas ab hominibus haberi non potest (videmus enim nunc per speculum in aenigmate, ut Paulus inquit), item voluptas nulla in viventibus piena, cum militia sit vita hominis super terrarn, ut Iob ait; ideo reliquae illae fíliae diligentibus et fortibus in Apologo relinquuntur, duae vero, Ve- ritas scilicet et Voluptas, apud Iovem retinentur, praemium futu- rum magnis viris post exutam mortalitatem. Tunc enim facie ad faciem veritatem videbunt et immarcescibili voluptate fruentur. Per Telluvionem et Tellurem originem duco (0. Varrone auctore et Augustino, una eademque terra geminam habet vini: masculi- nam scilicet, qui semina producit et quae Teliuvio vocatur; foe- mininam vero, qua semina recipit ac nutrit, et quae Tellus nun- cupatur. Verum est igitur quod in Apologo dicit Chrysius, ex vi gignitiva, receptiva et nutritiva metallorum, hoc est per Telluvio- nem ac Tellurem, aurum e terra genus ducere. Parentes mitri Argyrozous et Theiona ri). Argyros graece argentimi dicitur, Zóos vero vivus; argyrozous ergo Argentimi vivum erit. Theion graece Sulphur dicitur. Phisicorum autem nota conclusio est: omnia metalla ex Argento vivo et Sulphure gigni. Argentum namque vivum, tamquam aqueum cum subtili parte ter- restri, Sulphur vero, tamquam valde unctuosum et terrestre, ma- teria sunt omnium metallorum, et auri praecipue. Itaque Chrysii nostri (hoc est auri) parentes esse diximus Argyrozoum et Theio- nam, hoc est Argentum vivum et Sulphur; Chrysius ergo e terra originem ducit, et ex argento vivo et sulphure gignitur. Pro spongiis interdum habitos (3). Scribit Svetonius Vespasia- num Augustum rapacissimis hominibus officia interdum deman- dasse, quo locupletiores factos postea condemnare posset et ab eis conquisitam pecuniam extorquere; quippe talibus hominibus tamquam spongiis uti dicebatur, eo quod quasi siccos madeface- ret et exprimeret humores. Eos igitur, qui in aulis principum ditati fuissent et qui tamquam mures undique substantiam cor- rosissent, interdum prò spongiis habitos fuisse noster Misopenes inquit: id est, postquam pieni divitiis essent, tandem coacti eoa- (1) V. Misopenes , p. 22. (2) Ìbidem . (3) Ibid . p. 29.