Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/353

per vaticinium mentionem facientes, obscuriuscule (qui mos va- tum et oraculorum est) illam indicavimus. Filiae vero, quas paritura erat Inertia, si Labori obsequens fuisset, et quae nominum initia ab V littera habuerunt (i), eaedem sunt, quas Agenoria postea de Labore genuit, et quae in Apologo memorantur ( 2 ): videlicet Vita, Valentia, Virtus, Victoria, Vbertas, Veritas, Voluptas. Haec enim omnia ex Labore et Agenoria (hoc est diligentia) comparantur. Naturale quidem est, ut si iners la- boret, illas assequatur, si segnis perseveret, illae ad diligentes et laboriosos transferantur; atque ideo, repudio Laboris per Inertiam facto (de quo in initio Apologi) et matrimonio inter Agenoriam (hoc est diligentiam) et Laborem contracto (de quo post medium Apologi), hae septem filiae septemque haec bona proficiscuntur, quaeque expetenda maxime sunt: ideo ab omnibus desiderari dixi- mus. Omnesque naturali ratione ex Agenoria et Labore fiunt ( 3 ); nam: Vita nobis non constat sine labore et negotio; iuxta illud Mosis: In sudore vultus tui vesceris pane tuo, et Pauli: Qui non laborat, non manducai ; Valentia labore et exercitatione, Celso auctore, nutritur, ignavia vero consumitur et imbecillis fit; Virtus, cum circa arduum difficileque vertitur (ut Aristoteles inquit et Hesiodus), sine labore haberi non potest; Victoria, nisi laboremus, haberi quidem non potest; unde et Vergilius noster: Labor omnia vincit, improbus etc.; Vbertas nobis honeste contingere nequit, nisi cum labore locupletari quaeramus: sic Horatius: Impiger, extremos curris mercator ad Indos etc. ( 4 ). Et in Agricolam Columella; Veritas, non nisi studio et experientia quaeritur: studium autem cum labore est; unde philosophos prò veritate laborasse Lactantius, Eusebius et oranes scribunt. Voluptas laborum tantum merces et finis est; ac nisi nego- tiemur in terris, non otiabimur in caelis, ubi piena voluptas; iuxta illud Mosis: In paradisum voluptatis, et Davidis: De torrente vo- luptatis tuae etc. (1) Agenoria, p. 3. (2) Ibid. p. 16. (3) Ibid., p. 16 sg. (4) Epist., I, i, 45.