Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/97


lettere 91

lucem et aërem nil admittentem, putentem, madidam et tandem diabolicam, sub manu impii Ionathae, in arcto, pane tribulationis et aqua moeroris et planctus detinet me. Audire me nolunt, nec libros meos neque testes. Aufugit ad turcas ille qui concitavit rumorem, non quidem ad rebellandum, sed ad occidendos quosdam inimicos qui patruum occiderant suum; et verbis meis abutebatur sicut Calvinus verbis apostolorum. Ego mundi novitates, regni terrae motum et provintiae seditionem ex cometis et astris praedixi, et evenerunt; ipse vero haec eo torquebat ut homines tumultuarent contra proprios hostes; nihilque actum fuit. Aufugit «quia non erat ex nobis», ut ait Apostolus; et «duo erunt in eodem lecto, unus assumetur, alter relinquetur», ait dominus Iesus.

Hac ratione, quam unam habent, premunt me inauditum. Sed nisi quia Dominus erat in nobis, forte vivos deglutissent nos. Haeresis nulla est inventa in nobis, nam de industria ne moreremur tamquam rebellantes ad pontificis nutum, a nobis adinventa est et tandem retractata. Sed excessit medicina modum. Ego vero per stultitiam ab iis qui sapientiam persecuntur, salvus factus sum. Excitavit Dominus spiritum angelicum ad auxilium meum, cum immineret mors: et quidem qui monarchiam catholicam erexi, uti destructor pereo; qui multos ad fidem catholicam revocavi, ut testantur apud vos calviniani et lutherani et hebraei et turcae, tanquam haereticus ad necem trahor; mitto libros et praedicationes, [suscipio] ieiunia, sacrificia, patientiam et calumnias. Non potest dici de me sicut de impiis: «in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur»; saepe enim et inaudita tormenta pertuli.

Et nunc, o domini clementissimi, si Deus de coelo in terram aspexit ut audiret gemitus compeditorum per aures vestras et solveret per manus, ut annuntiemus in Sion nomen Domini etc., ad conveniendum populos in unum et reges, ut videant quod coeli sicut opertorium mutat et mutabuntur; ut annunciet coeli iustitiam eius populo qui nascetur et generatio ventura nunc annuncietur ad vestrum replendum imperium; satagite, priusquam moriar, certiorem regem facere et monere