Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/9

I. — GALLA


Ad insignem virum Appenninigenam Donatum de Pratoveteri dilectissimum amicum suum Iohannis Boccaccii de Certaldo Buccolicum carmen incipit in xvi distinctum eglogis; quarum prime titulus Galla est, collocutores autem Damon et Tindarus


TindareDamon., non satius fuerat nunc arva Vesevi
et Gauri silvas tenera iam fronde virentes
incolere, ac gratos gregibus deducere rivos,
quam steriles Arni frustra discurrere campos?
5Quid stolidus moneo? Prudens es. Die tamen, oro,
que te cura gravis iussit superare nivosas
alpes et fluvidas valles transire coegit?
OTindarus. Damon Damon, quantum sibi quisque beavit
qui potuit mentis rabidos sedare tumores
10et parvas habitare casas, nemora atque remota!
Quod nequeam, dure de me voluere sorores.
Hinc igitur tauros curo deducere silvis
Alcesti: sic atra iubet voluitque cupido.
Sed quid tristis ades? Fervet nunc limpidus aer
15et fugiunt virides inter spineta lacerti.
Quid tu solus agis? quid pascua torrida queris?
NeDamon. rogites: stat corde mori; mors ipsa quietem
sola dabit fesso. Mors est inimica laborum.
Tuque tuus facito sis, fac quoque semper amores
20effugias volucres, et diras speme pharetras.
Quo fortuna trahet miserum, moriturus abibo.