Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
74 | buccolicum carmen |
et geniti laudes pariter. Quis gaudia silve
enumerare queat, quis verbis pandere? Nemo.
270Induat ut volucres pennas quibus alta volatu
expetat et videat, opus est: sunt cetera frustra.
Silvius. Sunt optanda quidem: sed quis michi Dedalus usquam
qui tribuat pennas agiles nectatque lacertis,
ostendatque viam facilem doceatque volatum?
Olympia. Pasce famem fratris, lactis da pocula fessis,
assis detentis et nudos contege, lapsos
erige, dum possis, paleatque forensibus antrum:
hec aquile volucres prestabunt munera pennas,
atque Deo monstrante viam volitabis in altum.
Silvius. Quo tendis? quo, nata, fugis, miserumque parentem
implicitum linquis lacrimis? Heu ! cessit in auras
ethereas, traxitque simul quos duxit odores.
In mortem lacrimis ibo ducamque senectam.
Vos, pueri, vitulos in pascua pellite: surgit
285Lucifer et mediis iam sol emittitur umbris.
XV. — PHYLOSTROPOS
Explicit Olympia egloga xiiii; incipit egloga xv, cui titulus est Phylostropos, collocutores autem sunt Phylostropus et Typhlus.
LusimusPhylostropus. et sertis nimium nymphisque vacatum est;
instat hyemps, sydusque malum, mi Typhle, minatur
exitium pecori: non cernis summa Cephei
iam texisse nives et silvas ponere frondes?
QuidTyphlus. montes spectem? Video flavescere campos,
et cantu rauce quatiunt arbusta cicade.
Falleris.Phylostropus. Ast veniant segetes cantentque volucres:
nonne puer Yacintus erat, puer et Ciparissus?
Florebat iuvenis, cecidit dum pulcher Adonis,