pastores puero portantes thura sabeos 175advenisse quidem celeri ad presepia passu,
sydere dante viam montana per ardua claro.
Huncque per exustas latum referebat harenas
virginis in gremio genitricis ad usque canopos,
et rabidum fugisse lupum, mestosque dolentum 180balatus ovium cesos ob nequiter agnos;
hincque globos legum solventem voce Ligurguin
pastorum in medio puerum, gesta atque priorum.
Inde Nathan fluvio lotum monstrasse futuris
quo lavacro porcos mundaret sorde vetusta; 185in bromiumque thetim versam, pulsosque carones,
compositos ignes ventos fluctusque tumentes
Asclepii iussu, manesque umbrasque sepultas
ad superos remeasse iterum firmabat; et huius
ostensum dudum quibus artibus usque dolentes 190purgentur vicio pecudes, oleumque veternum
quo lapse iuvenum firmentur robore vires.
Inde Palem glandes, quas nusquam terrea quercus
gesserit in vitam, posuisse labantibus egris
in cenam pueris, et iussa extrema dedisse 195Actheona pium, cecinitque hunc fraude Menalce
post epulas, lotis pedibus precibusve peractis,
obiectum canibus, quos inter pessima passum
plurima cantabat, mortique dedisse tropheum
de se, iam nimiis laceratum morsibus, ob quod 200conscissos lapides tractosque in viscera fontes,
concussos motu montes lucosque revulsos,
ethere et in terris sparsas in luce tenebras,
territa per silvas pecora atque armenta ducesque,
auditum mugire solum, veteresque parentum 205surrexisse animas tumulis silvisque revisas.
Herculis hinc durum monstrabat voce laborem,
hostia dum scopulis firmata refringere Cachi
est ausus, raptosque boves excerpere furi;
necnon interea subdebat in ordine cantu,