Heu!Mirtilis. satis hinc video: refugis, mi Glauce, quod optem,
immemor Alcidis nostri, qui carneus olim,
cortice dum parvo vectus torpentia circum
litora Iordanis spectares nunquid ad hamum
venisset piscis studio detentus inani, 35te traxit gregibusque suis prefecit amatis.
An tibi quos gessit soli gessisse labores,
stulte, putas? Cunctis voluit prodesse creatis.
Tolle igitur: novi quantum tibi prata favoris
iam servent; hec leta magis quam dudum Aracinthum 40viderit Amphyon seu natus Apolline colles
Ysmari et Amphrisum Phebus vel thessala pastor,
prospicies pecori. Nec desunt munera cantu.
Stat bicolor mirtus qua tu sub rupe sonantis
Tarpeie michi vinctus eris, nostrosque per omne 45tempus in amplexus venies. Quid carmina servas?
Die, age; iam patulas aures armenta revolvunt;
et tu, magne comes, stipulis fac dieta secundes,
ut sonet omnis ager: tibi sit mea laurea munus. Mirtilis,Glaucus. en vincor; dabimus tibi carmina. Aminta, 50expedias calamos: surgant ad sydera versus. — IndeAuctor. pium summa reserans dulcedine pectus,
sic cantare Iovem cepit genitumque sacrumque
flamen, ut ethereo resonarent carmine vallea.
Hinc quibus una tribus deitas connexa moretur 55legibus explicuit, silvis plaudentibus; inde
quis terras undasque maris celumque serenum,
nocturnos ignes dederit superosque priores
et Phebi radios, Veneris Trivieque reflexus;
fluminibus valies qua lege et litora ponto, 60qua flores pratis et densis arbuta lucis
sint concessa prius; quo post hec ordine campis,
montibus ac celsis fluviisaue ammalia surgant
atque feiant gressus; quis se per inane volucres
viribus extollant, quis se reptilia sulco 65proserpant humili, quis sulcent equora pisces;