Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/28

22 buccolicum carmen

50 apros et capreas et grandes viribus ursos.
Hec niveas habuit pecudes, quibus inclita tantum
veliera prestabant retiquis, quantum aurea poma
glandibus aut sorbis. Referat quis grandia quantum
dudum armenta boum pavitque et texerit umbra,
55 quantum lactis eis fuerit, que copia prolis,
pascua dum magnus servabat Tytirus olim?
Heu michi! cognovit Ciclops. Ast Tytirus ille est
qui primus pecori leges nemorique salubres
carmine cantavit, quarum nec clarior usquam
60 copia docta fuit legum nec prisca tulere
secula maiores, auro dum floruit etas
sanguine, si veri quicquam primeva vetustas
insculptum liquit fagis vel robore duro.
Me miseram! memini letis quibus ipsa choreis
65 saltantes vidi satyros facilesque napeas
floribus ornatas et sertis fronde revinctis
esculea, et gratos silvis expromere versus
nunc stipuiis auctos, fidibus nunc arte canoris.
Sed quid tot refero? Complectar ut omnia paucis,
70 quantum cana salix alno quantumque mirice
quercubus et celsis cedunt vepreta cupressis,
huic omnis tantum cedebat silva nemusque.
Pro superum virtus! quantum hec modo tempora distant
a priscis, quantumve malis dat Iuppiter astris
75 arbitrii! Fortuna quidem, quos ante fovebat
leta nimis, pavidos secum revoluta fatigat.
Plangite, silvani veteres, heu! plangite mecum.
Delapse quercus, grandes cecidere cupressus,
esculus exarsit summissis undique flammis,
80 pinus nulla sedet, virides albescere lauros,
heu! video, et bicolor passim iacet undique mirtus;
aret et omne solum pallens, arbustaque nuda
frondibus in nichilum tendunt; abiere volucres
antraque pastorum video deiecta, recessus
85 incultos, muscoque putri pallescere fontes