Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/243


i. allegoria mitologica 237

Vagantur equi nunc celum pulsando, nunc terras ardoribus devastando, et usque ad infimam puerorum doctrinam, flamme misere descenderunt, et scissa caloris causa terra inferis patuit. Miserrime Pheton! Dedit igitur Iovi mater gigantium preces, quas ille rector Olimpi suscepit aure pia, et summam petiit arcem, unde fulmina solitus est iactare, et ira furoreque commotus, fulmen misit in aurigam, cuius animam expulit atque rotas, et sic ignes compescuit igne. Ille igitur cadens ab Eridano est receptus, cuius truncum hesperie nayades sepulcro piissime commiserunt, et sic in anxietate priori florum querentes naturam subito reintrarunt. Discant a simili omnes sibi tales labores assummere, quod fines rei cuique peroptandos possint attingere sine dampno. Nam si viveret Pheton, nedum curra paterna, sed radios timoris causa quis dubitat quod fugisset? Et Marsia potius ligonem quam cytaram, membrorum expoliatus vagina, vellet sine dubio agitasse; necnon etsi spiraret Aragnes, lanificia nedum faceret, sed talium recordatione timeret; et Nyobes Iunonis nomen caneret cum honore. Leo enim arte superatur a pardo: sed si contra vires porrigit superatur. Maneat igitur unusquisque in sua vocatione tanquam Aaron, nec sibi magistri formam assummat qui non novit esse discipulus, si Phetontis ruinam cupit miserabilem evitare, etc.