Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/220

214 epistolarum quae supersunt

splendorem et gloriam sempiternam, in qua suscipias quod sancte peragendo merueris. Commendationes insuper quas facis ex parte communium amicorum atque maiorum meorum, leto animo suscipio et amplector, precorque ut versa vice me, dum illis Neapolim scripseris, commendatum facias, et potissime domino Lodovico regenti nec minus domine coniugi tue, cuius ego honorem et consolationem cupio. Donatus Iacobi novus affinis tuus, ni decipior, laudabilis homo est, et hinc amicus meus, quia suus sum, et ideo illi me commendes oro; et equo modo Iohanni Latinuccii nostro, dum illi scripseris, cuius ego tibi litteras quas michi misisti huic alligatas remitto. Et salva semper reverentia..... militaris et beneplacitum tuum, non sunt he mee litterule, quas tibi familiariter scribo et forte fidenter nimis, nedum a longe mittende, sed nec edam in presentia ostendende ut facis: nam, si dum illas legis tua te fallit affectio, non sic alii facile capiuntur et eodem tecum concordant iudicio, ex quo fit forsan, ubi meum ampliare nomen et laudem putas, inadvertenter minuis et deturpas. Multum scripsi, nec egrotantis hec videtur epistola, sed sic fit: dum ad te scribo, non aliter trahor delectatione quam si de rebus delectabilibus presens loquerer una tecum. Parce prolixitati, et vale longum, strenue miles.

Certaldi.

Iohannes Boccaccius tuus.