Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/215


xxi. - a mainardo cavalcanti 209

XXI.

A Mainardo Cavalcanti.
(1373)


Generoso militi domino Maghinardo de Cavalcantibus preclaro regni Sicilie marescallo.
Ydibus septembris post solis occasum, strenue miles, munus tuum insigne suscepi cum litteris id significantibus et aliis pluribus ad me manu tua scriptis, quas non minus avide legi quam donum verecunde susceperim. Quibus si respondere velim, quia volo, in tumultuariam epistolam vadam necesse est: sic enim rerum diversitas atque numerositas exigit, quod quidem ut equo feras animo cupio precorque. Scribis ergo, vir clementissime, ante alia, dum languoris mei afflictiones fere infinitas legeres, compassione commotus, non absque quodam generoso mentis rubore, quia femineum visum sit, illacrimaveris. Credo scias, quas emiseris, lacrimas; quid autem in me fecerint quam cito illas emissas legi, minus te novisse existimo. Indices enim fuere integre affectionis tue in me, quod ego in non parvam fortune mee gloriam adscripsi. Quid, queso, michi depresso homini optabilius contigisse poterat, quam novisse tam certis testibus quod tanti militis adeo amicus sim, ut meis egritudinibus suas non fastidiat impendere lacrimas? Illas post hec tanto cariores suscepi quanto rariores prestari a splendidis viris pauperibus consuevere. Has demum ego anxietatum mearum lotrices imo pultrices sensi sentioque, nam non tantum superficietenus, ut quandoque pinguia flammula lambit, morbosum diluentes tetigere corpus, verum, dum legerem, ad intrinseca penetrare visum est suave quoddam atque delectabile lenimentum meos titillans sensus, ut sumptus liquor frigidus sitientes. Erubuisse tam fortis animi quam noscentis argumentum est. Se totum effundere in ploratus querelasque sonoras et