Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/199


xviii. - a iacopo pizzinga 193

scendat in celum vertices, videat gorgonei alitis fontem umbrasque sonori nemoris et puellarum castalium choros, et earum ethereos audiat cantus; his demum plenus, si prestet Deus, concedente senatu romuleo nectat pexos laurea crines scandatque triumphans Capitolium, olim rebus humanis prepositum limen. — Ego autem audiens mirabar, et gaudio repletus electionem tuam et studium laudabam: generosi quippe animi est calcare vulgaria et ad celsiora mentem extollere, quod non absque divino munere fit. Est, ni fallor, poetica facultas cui insudas, inter sublimiora litterarum studiis quesita non minima, dato minus intellecta a multis in exterminium fere abiecta sit. Scio noveris, quoniam huius dudum tam grandes fuere vires tamque luculenta formositas, ut a presidentibus romano imperio pro ampliori gloria quereretur. Testes ad hanc veritatem firmandam, si excutiantur hystorie, invenientur innumeri, et inter alios Cesar dictator, Octavianus Cesar, Nero Claudius, divus Adrianus et alii plures, quibus inter ceteras facultates et orbis dominium novisse poeticam potissimum fuit; sic et superioribus seculis, hi quibus nota fuit prestantissimis viris acceptissimi fuere. Nam, si perquiremus, inveniemus, omissis antiquioribus exterisque, Affricano superiori viro celeberrimo et phylosophicis assueto Emnium brundusinum fuisse carissimum; Mario, cui etsi grandis esset auctoritas, fere tamen durum et agreste fuit ingenium, Lucium Plotium; Pompeio Magno, cui virtus equa fuit fortune, Theophanem mitilenum; Metello Pio atque Lucullo Lucium Archiam; Decimo Bruto imperatori preclaro Accium pisaurensem; Octaviano Cesari Maronem; Mecenati Flaccum; sic et aliis pluribus fuere plures. Nec mirabile. Noverant viri illustres horum opere breves annos a natura concessos mortalibus effici in perpetuitatem usque longevos, magnorum virorum laudanda facinora eterno et immarcescibili carmine ampliari, ornari, grata reddi atque servari, conspicua nomina in virentem perpetuo famam deduci; sic et vitia deprimi et virtutes extolli, pusillanimes animari, ociosos in frugem vite melioris impelli, facundos preterea legentes effici, orationes poetico sale sapidas, helyconicis floribus ornatas,