Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/193


xvi. - a niccolò da montefalcone 187

homo non sim, non tamen adeo me evexit studiorum vigilantia, ut tam grandia meruerim preconia: credo te amor in hec minus consulte impulerit, «qui sepe deos hominesque fefellit, | iudiciis adversa lues». Si secundum sit, quod vix credam, infortunio meo compatior, si eo venerim, ut qui iuvenis summe blanditias horrui, senex earum delectari credar: levium animorum atque insipientium delectatio talis est. Auferat Deus hanc pestem a desideriis meis, et tu, frater optime, non solum a calamo tuo sed a mente deicias: gnatonicorum hec illecebra est, hominum genus bonis moribus atque iam compositis mentibus infestum et detestabile. Sane, quecunque sit causa que te ad me scribentem in has impulerit laudes, ignorantie tribuam et equo feram animo; precor tamen per sacrum amicitie nostre principium, quod litterulis facimus, ne te de cetero adeo precipitem dedas in commendationem nominis mei. Maximis viris et qui iam sacrorum studiorum celsos honores consecuti sunt, he tam grandes exhibende sunt laudes. Ego insuper te nondum insignem hominem ea affectione in amicum fratrem socium suscipio meum, qua usquam suscipi potuit visus homo, meque amicitia tua iam meliorem existimo: neque tam paucis nudisque verbis venerabile sacrum hoc celebrassem, si temporis amplior fuisset copia. Sane, instante discessu meo quem pluribus impellentibus causis cupio, prout decebat calamum manumque prolixius prestare non potui; spero tamen prestante Deo, ex quietiori loco, quod omissum est in integrum restaurare. Et cum nil quod ad presens ulterius scribam habeam, postremo precor ut sic me in tuum suscipias ut te a me suscipi cupiebas. Et vale, frater optime, mei memor.

Neapoli iii ydus maias festinanter.

Iohannes Boccaccius tuus.