Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/184

178 epistolarum quae supersunt

honestus quidem iuvenis est, cum mansuetus, tum moribus commendabilis plurimum, ut tu videbis; preterea meus amicus est et mei nominis amator et cultor, et ob id quod bonum ei feceris, michi factum putes. Alter Angelus dicitur, canonice Sancti Michaelis et Iacobi de Certaldo venerabilis prior, florentinus patria et nobilis genere, michi, si ad dignitatem intuear, pater et dominus; nam ex parochianis suis unus sum; si ad etatem et dilectionem inspexero, filius meus est. Hunc ego cum cernerem nimia liberalitate sua in cervum fere ex Actheone conversum, multis longis exortationibus hyeme preterita vi ab accipitre canibusque subtractum in scolas gramaticalium impuli, in quibus etsi parum adhuc profecerit, generoso tamen animo verecundatur ni in finem venerit exoptatum, et ob id, cum multa de te audiverit, tui nominis dilector effectus, ut quod optat plenius et citius consequatur, magistrum suum ad te veniens sponte sequitur sua. Cui, quoniam nunquam preter nunc paternos exivit lares, precor per amicitiam nostram et per venerabile caput Francisci Petrarce preceptoris nostri assis, eique consilio et opere faveas circa quecunque sibi oportuna cognoveris vel ipse monstraverit: eumque non solum in scolarem, sed et in filium tuum summito, et doctrina instrue et mores eius, si oportuerit, obiurgationibus frena, ut aliquando ex aucupatore venatoreque ex manibus tuis possim dicere litteratum hominem suscepisse. Amico nimia dieta sunt, sed sic affectus grandis inadvertentes impellit. Ego autem nondum satis certum habeo nunquid de proximo Patavum venturus sim. Si venero, te visitabo; sin autem, ubicunque sum, tuus sum. Vale, vir dilectissime.

Iohannes Boccaccius.