Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/106

100 carminum quae supersunt

vii.

All'Africa del Petrarca.

Versus domini Iohannis Boccaccii ad Affricam domini Francisci Petrarce.


Ytalie sublimis honor, generosa Petrarce
Affrica Francisci soboles, quid nescia dormis?
Non sentis convexa poli, non sydera secum
quod tibi permittant fatum pugnantia? quodque
5iam patres veneti, quis coram dicere causam
te fortuna iubet, iuris posuere tribunal,
inque fori medio sedeant, crepitentque furentes
in celum fiamme damnatis, credo, papiris
supplicium, rostrisque fremant hinc inde patroni
10vocibus et strepitu complentes omnia circum?
Horridus hinc nigris squalens per colla colubris
Livor edax clamore petit solvaris ut igne,
hoc tibi confirmans rigidum voluisse parentem,
dum fuit in terris illi lux ultima; necnon
15attica iura velint validique potentia moris
legis habere locum, iubeant tabuleque quiritum.
Parte alia Pietas deflet sociata querelis
innumeris, dulcesque simul stant ordine secum
orantes Muse lacrimis precibusque senatum,
20ne pereant tot gesta virúm sanctique labores
amplaque doctiloqui vatis nunc carmina flammis.
Incerti resident patres et murmure multo
discutiunt, cui danda fides et credere dictis
iure queant, hostine tuo seti forte Camenis.
25Et tu, incerta tui, torpes quasi nescia? Surge
surge, precor precor, ipsa tibi sis causa salutis,
dum dubii pendent, dum nondum robore quicquam
censores firmant, superi dum tempora prestant.