Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/100

94 carminum quae supersunt

ergo fuit silvis Argus, cui nemo secundus!
Hunc igitur mors seva tulit, que singula vincit.
Nec rediturus abit: silvas carosque relinquens
125pastores gratosque greges, se condit in astris.
Fleverunt montes Argum, flevere dolentes
silvarum colles cripte longique recessus,
et satyri faunique leves, nymphe driadesque
et tauri pecudesque breves grandesque molosi;
130stagna lacus fontes rivique et flumina queque,
cerulei latices flevere, et flevit Apollo
et Mopsus Phytiasque suus vei magnus Ydeus:
cespite qui viridi tumulum struxere peremnem
per lacrimas Argo, foliis ac floribus omnem
135complentes, tumuloque super post addere carmen
intendunt, ne nulla quidem deduceret etas.
Sed tu quid defles? Oro, responde, Menalca,
ante magis tendam. Die, Meris si tibi cure est. —
— Quidne fleam queris? Que narras, ipse ego novi,
140confiteor; nec cuncta refers que noverat Argus.
Ex grege nempe fui pulcro, sed iunior olim;
hunc igitur demptum lacrimor. Sed tu modo perge
quo tendis, mi Meri, rogo. — Tunc file secutus:
— Hic armenta boum, pecudes parvasque bidentes
145et montes silvasque et pascua ruraque cuncta,
heu ! condam moriens iuveni commisit Alexi,
qui male dum cautus armenta per arva trahebat,
in gravidam fonasse lupam rabieque tremendam
inciditi et Phebe radios tunc nube tegebat,
150unde levis iuvenis nullo cum lumine lustrum
nescius intravit; cuius sevissima guctur
dentibus invasit, potuit neque ab inde revelli
donec et occulto spiraret tramite vita.
Hoc fertur. Multique ferunt quod silva leones
155nutriat hec sevasque feras, quibus ipse severus
occurrit venans mortemque recepit Adonis.
Si tibi cuncta velim que tunc gessere propinqui