Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/82

62 documenti

Postera die sabati, VIIII intrantis aprilis, in camera domini Imperatoris de sancta Iustina; in presentia domini Tibaldi Franciene, domini Sodegerii potestatis Tridenti, domini Ayguandi potestatis Brixine, domini Arponis de Cieso, domini Federici de Cast[rob]archo, Mercadenti de Tridente et aliorum, dominus excellentissimus Imperator Fridericus dicta omnia integre confirmavit, dicendo quod de eius voluntate et mandato licentia et auctoritate predicti iudices predicta omnia pronuntiarerant et preceperant atque dixerant, et quod hoc totum et omnia ea que super predictis dixerant et statuerant bene placebant sue Maiestati.

«(S. N.) Ego Martinus domini Chonradi Regis notarius hoc suprascriptum instrumentum ex inbreviaturis quondam domini Ubarti notarii, de mandato et auctoritate domini Maximiani iudicis et vicarii domini Henrici Dei gratia Episcopi Tridentini1, fideliter traxi et scripsi prout in eis inveni, signum meum apposui et me subscripsi».


XI. 1248 settembre 4.


Deposizioni di quattro testimoni di Lardalo in una causa per diritti di via tra Lardaro e Strada.
Archivio comunale di Lardaro.


XII. 1267 aprile 21.


Riva. - Riprando di Arco investe Silvestro q. Parisio dì Lodrone del fendo di alcuni vassalli di Storo
Archivio dei Conti di Arco, n. 151. Da una copia nei Mss. del notaio Segala nella Biblioteca comunale di Trento. V. Papaleoni, Per la Genealogia ecc. p. 11.

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, indictione quintadecima, die decimo exeuntis Aprilis in Ripa, in pallacio Episcopatus, in presentia domini ...... Mittifoci, domini...... filii domini Alberti de Stenico et Bevolchini de Vestine et aliorum. Ibique dominus Riprandus de Arco per se et suos heredes atque successores nomine recti et honorabilis feudi investivit dominum

  1. Massimiano fu vicario del vescovo Enrico II, che tenne la sede di Trento dal 1274-89; la copia è quindi di questo tempo.