Pagina:Archivio storico italiano, serie 5, volume 7 (1891).djvu/259


documenti 239

sona; et si aliquis temptaret vel faceret destruatur in persona et eius bona publicentur.

13) Item quod ille vel illi cum quo vel quibus temptata fuerit coniuratio vel conspiratio, teneatur hoc manifestare domino vichario vel suis nunciis infra quartam diem; qui contrafecerit puniatur sicut dictum est superius de temptatore et conspiratore.

14) Item quod aliquis sindicus vel antianus seu impositor daciarum vel exactor colectarum vel daciarum non debeat imponere nec exigere coltas vel dacias ultra debitum ordinem in Comunitatibus de XL sol. superius; et qui contrafecerit C libras solvat camere domini ducis.

15) Item quod quilibet sindicus vel exactor seu antianus colectarum teneatur reddere rationem Comuni de omnibus que exegerit infra VIII dies postquam exacta fuerit dacia vel de hiis que per ipsum exigerentur; qui contrafecerit solvat XXV libras.

16) Item quod aliquis non debeat allium sequi cum armis nisi dominum vicharinm seu capitaneos vel suos nuncios, nisi cureret ad rumores vel post banitos; qui contrafecerit solvat L (?) libras.

17) Item si aliquis equs invenivetur in bladis vel in pratis in quibus non debeat pasculare, LX sol. solvat et emendet dampnum patienti.

18) Item quod quilibet saltarius teneatur manifestare vichario vel suo nuncio omnia dampna que facta fuerint vel ad eius aures pervenerint subtus pena C sol.

19) Item quod aliqua persona que non solvit dacias cum Comunitatibus non debeat esse sindicus Comunitatum preter ad lites, et ita de alliis officialibus.

20) Item quod quilibet sindicus teneatur solvere coltas et dacias una cum Comunitatibus, habendo illud salarium quod deputatum est ei et constitutum per Comunitates nisi sit sindicus ad causas solo modo constitutus.

21) Item quod aliquis non debeat esse sindicus ultra annum nec possit confirmari, sed constituatur alter sindicus excepto ad causas.

22) Item quod aliqua persona non debeat recipere nuncios, literas vel ambaxatas a domino Pinamonte de Mantua, nec a tìliis eius vel ab alliis personis contra honorem domini ducis et vicedominorum seu capitaneorura vel offlcialium ipsorum; nec etiam ire vel mittere Mantuam; qui contrafecerit destruatur in rebus et persona.

23) Item quod si aliquis sciverit vel audiverit ab aliis aliquod tractatum seu ordinatum vel coniurationem vel temptationem contra honorem dominorum preJictorum, teneatur hoc manifestare