Pagina:Archivio storico italiano, serie 3, volume 12 (1870).djvu/250

246 relazione sui manoscritti

7. Hanc autem membranam vostro examini subjiciendam delegi, primum quia omnium antiquissima, post unam eam paucis annis antiquiorem, sed jam et accurate editam, et Academiae nostrae Taurinensis judicio comprobatam, quae Deletonis hymnum de Jaleto servavit; vide Memorie della R. Accademia delle Scienze di Torino, Serie II, Vol. XV. Parte II, pag. 305 e segg. Quin et eo ipso quod sit palimpsesta, non una ratione conferre ad sincerum de hisce chartis ferendum judicium videbatur. Accedit, quod hac una membrana duo, et argumento et longo temporis intervallo inter se dissita, antiqua monumenta uno intuitu vestris cenlis subjiciuntur. Me movit etiam rerum, quae tum vetustiore tura recentiore scriptura exhibentur, gravitas et praestantia. Epistolae enim fragmentum multa habet notatu digna de Caralitanae civitatis antiquis monumentis et historia; et Jalus seu Jaletus ibi memoratur; ut sic quae priore membrana traduntur, haec quoque jam sua auctoritate confirmet: tum sancti Ignatii, veteris illius Ecclesiae Patris, patriam fuisse Noram Sardiniae («quod ejus concives Nuran»); cf. Martini, Pergamene ec. d’Arborea, pag. 531 e 540. - Recentior autem scriptura servavit insigne antiquitate et praestantia, et vel nunc post alias plures cognitas chartas Arboreenses unicum soluta oratione, si minuta quaedam excipias, specimen nascentis tunc italicae linguae. Sed de hujusmodi antiquissimis italici sermonis reliquiis pauca infra adnotabo oportuniore loco.

8. II. Membrana saeculi XIII, exhibens partem epistolae viri inter Sardos aetatis suae longe doctissimi Georgii de Lacono nepoti suo (puto fratris filio) Petro de Lacono. De hac membrana conferendus Petrus Martini, Nuove Pergamene d’Arborea, Cagliari, Timon, 1849, pag. 101 e segg.; et Pergamene ec. d’Arborea, pag. 139-158 e 530-534. Membrana inferiore parte mutila est; superiore parte non quidem mutila, ut priori Editori visum, sed, quod nemo hactenus animadvertit, superstiti huic aliam praesutam fuisse, suturae vestigia manifesto produnt. Gravius est ad rem nostram, quod, meo quidem judicio, non hoc est epistolae Georgii de Lacono exemplum serius confectum, sed ipsa epistola nepoti Petro missa, et ab eo cum aliis chartis quampluribus ad historiam Sardicam pertinentibus (vide Martini, Pergamene ec., pag. 93, 103, 130, 139), quarum maximam partem procul dubio ipee Georgius collegerat, religiose asservata. Non tamen essa hoc ipsum Georgii de Lacono autographum ea significatione contendo, quasi integram membranam ipsius manu perscriptam affirmem; fieri enim facile potuit, ut quae ipse in schedis digessisset, et forte diuturno studio retractasset, amanuensi describenda in hac membrana mandaverit. Certe ab ejus manu sunt verba quaedam pas-