Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/98

fidelis Iohannes: «Nec necesse habetis, ut aliquis vos doceat, sed sicut unctio eius docet vos de omnibus, et veruni est et non est mendacium». Declaratio Testi moni i IX. Magna est audacia, mira improbitas, incredibilis impietas adversariorum, qui obnixe pedibus et manibus maiestatem verbi Dei imminuere nituntur. Excoecavit illos Deus, ut videamus quo spiritu agantur. Rogavit ine superioribus annis praefectus quidam ecclesiae, qui scirem, Christum esse filium Dei; cumque respondissem, quoniam id rogaret, quod magis prò comperto habercm, quam omnia, quae oculis cernerem, quod verissime scirem, id me firmissime credere, fidei auctorem non esse vulgarem, et propterea neque carnem, neque sanguinem, sed patrem Domini nostri Iesu Christi, spiritumque Dei testari spiritili meo, id esse verissimum, neque me Turcae, christiani nominis hosti, si quando usu veniat, aliter esse responsurum; excanduit iracundia homo, quod ex libello, qui circumferebatur, non respondissem, scire id me non ob aliud, quam quod ita teneret Romana ecclesia, sese de Christo id non ob aliud credere, nisi quia sic ecclesia Romana statuisset credendum; si ea ecclesia aliter decreverit, aliter se crediturum. Eius sententiam veluti infirmam atque instabilem cum minime probarem, neque a pia ecclesia aliud statui posse dicerem, quam quod ab apostolis et quatuor illis fuerit evangelizatum, quod unum est et idem, indignissime quidem ille tulit. Videtis quid ferant turbinis istae nebulae exagitatae, sophistae diaboli, contentionis cupidi homines, non ut ecclesiae sanctae auctoritatem statuant, sed ut abominationem sedentem in loco sancto firment, et veritatem in profundo abstrudant, scriptisque divinitus cogi non possint, quorum maiestatem ut infringant atque imminuant, ut illis, inquam, cogi non possint, sic primo quoque verbo rogant et rogandum docent: — Qui scis hos libros esse canonicos? — Deinde addunt : — Christus non scripsit aliquem librum, Christus non praecepit, ut discipuli describerent, sed ut praedicarent; «Ite — inquit — praedicate