Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/96

esse puto optimis integerrimisque viris, qui veluti buccinae cuiusdam cantu mirabiliter exsuscitastis gentes et nationes; deinde caeteros omnes vehementissime laudo, qui non mobilem aut inanem sed firmam et stabilem de Christo sententiam habetis, cuius gloriae et maiestatis, quoniam studiosissimi estis, sanetiones, commenta et decreta hominum, quaecu^que lata scriptave sunt, examinanda diligentissime censetis, ne cum evangelio pugnent, aliudve doceant. Deinde, quoniam, ut par est, desideratis ut instituta sanctissimorum apostolorum restituantur et ritus in sacramentis, quam maxime fieri potest, puri ac simplices; ex quibus pietatem haurire non superstitionem possint fratres nostri non sat firmi, quibus prò charitate consulendum est: hortor ego, oro atque obsecro vos per eum, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum, ut in ea sententia permaneatis, neve cuiusquam vis aut minae a proposito abducant, utque ego superioribus anms Germanos per epistolam commonui, contendendum putetis a principibus christianis, ut eorum opera delectus habeatur in Galliis, Britannia, Italia, Hispaniis caeterisque christianis provinciis ex iis, qui rerum divinarum bene periti, quam minime suspicionis et pontifíciae corruptelae affines sint; ii provideant, ne quid respublica Christiana detrimenti capiat. Quod si quid consuetudine usuve, conciliis, disciplinis, imprudentia, dolove malo, receptum fuerit, pugnans cum praeceptis institutisque Christi, quae a Matthaeo, Marco, Luca, iohanne scripta sunt divinitus; quodve discrepet ab iis Actis, quae Apostolorum inscribuntur, ita ut exempli, aut admonitionis, aut doctrinae illorum rationem non habeat; quodve alienum sit ab eo, quod Petrus, Paulus, lacobus, Iudas, Iohannes, celebratissimis epistolis docuerunt: non obscuro istorum edicto, nullum, inane, futile sit. Hoc ut ab imperatore, regibus, principibusque civitatum, prece, admonitu, obtestatione impetretis, si respublica Christiana loqui possit, vos vehementer etiam atque etiam rogat.