Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/94

«Tradent enitn vos in conciliis, et synagogis suis, et tíagellabunt vos». Qua in re nolite putare defuisse illis involucrum l’alsae pietatis, qua se Dei causa dicerent congregatos, quod scilicet per concilia in eos saevirent, qui ceremonias divinas confunderent, qui discessionem docerent a lege Dei, qui nova doctrina evangelii replerent civitatem ; quibus rebus summi pontificis et praefectorum ecclesiae, quam illi synagogam appellabant, auctoritas et existimatio minueretur. Hoc postremum. hoc postremum erat in causa, quo abducerentur ab ambitione veritatis. Ambitio scilicet, superbia, avaritia, privati commodi ratio excoecabat, non oculorum sensum, sed mentis aciem, ne intelligerent, quae ex scriptis divinitus adducebantur ab apostolis in evangelii defensionem. Ad haec accedebat prudentia humana, quae Dei inimica iis, qui ad rerum temperationem sedebant, persuadebat, antiquos ritus, inveteratam consuetudinem retinendam esse in civitate; nihil melius ad commune bonum, ad otium, ad quietem civium, quam si quae longissimo tempore fuerant recepta, ea servarentur; in eo potius esse invigilandum. ne quid novi reciperetur a populis, unde dissensiones, tumultus, seditio facile possent exoriri inter cives; in eos maxime animadvertendum, qui non ambularent iuxta traditiones seniorum. Quae et quanta haec prudentia, cuius tamen auctor erat (ut nostis) spiritus Matnmonae? In hoc enim spiritu congregatus summus pontifex, princeps sacerdotum, et omne concilium, Christum in crucem sustulit: in hoc spiritu a Iudaeis Christus habitus est scandalum, a gentibus stultitia; hunc spiritum secuti, duce hu mana prudentia, Nerones, Diocletiani, Probi, Maxentii. crudelissime et miserum in modum insecuti sunt ecclesiam Dei : hic spiritus ut longe absit ab hoc concilio, vestrum est providere, principes. In Spiritu sancto congregati non quaerunt gloriam propriam sed Dei, utque eorum dux et moderator spiritus agit, Christi dignitatem, maiestatem. non ambitionem sequuntur, non avaritiae stimulis solicitantur, verbo Dei, non prudentia humana omnia perpendentes. Ab iis omnino diversi sunt, fuerunt et erunt semper, qui rebus terrenis inhiantes mentiuntur se coactos in nomine Christi, quorum opera, si quaeritis, comperietis conversum