Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/92

mille, si duo aut tres fuerint, nihil refert; modo quod est ad lírmitudinem concilii non desit. Illud etenim est certissimum, concilia multa, in quibus incredibili hominum numero conventum est, ex Deo non fuisse, cuiusmodi conventus ille magnus regis Babylonii in statuae dedicationem. Talia prope infinita ut omittam, unum illud exempli causa satis erit. «Congregati sunt principes sacerdotum et concilium fecerunt, ut lesum dolo tenerent; principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra lesum». Negabitne quispiam hoc ex Deo non fuisse? Hoc concilio non dubitate significata fuisse, veluti certissimo typo et figura, concilia omnia, in quibus id agitatum est, ut aliquid a sapientibus mundi excogitaretur prò tírmandis hominum commentis, decretis et traditionibus, quibus rescissimi fuerit verbum Dei, conversum evangelium, imminuta maiestas praeceptorum Christi. Quaesitum est saepe falsum testimonium contra lesum, cum congregati homines prò cupiditate explenda, dicam planius, vel avaritiae causa, prò regno, prò ditione, prò censu, prò iminunitatibus firmandis, vel ambitionis gratia, prò primatu, prò praeeminentiis, prò praerogativis statuendis, falsum testimonium quaesiverunt contra Christum, mentientes, se fuisse congregatos in nomine Christi, qui nihil minus iussit, quam prò hisce rebus in nomine suo congregari eos, quibus illud dicebat, quos nedum harum rerum sed ne cibi quidem aut vestitus voluit sollicitudine teneri. Nani quod quidam expendunt verba Domini, «dico vobis si duo ex vobis», illud «vobis» non est negligendum, quod iis dicatur quibus dixerat: — «Yos estis sai terrae» — et cum abiret ad patrem, de iis inquit: —«De mundo non sunt, sicud ego non sum de mundo». — Quibus verbis excludi videntur omnes imperiti sanctarum scripturarum, et in coeno mundi obvoluti; quae mirifice congruunt cum verbis Ioélis prophetae de concilio sancte peragendo. Ubi enim «santificate ecclesiam» dixit, subiunxit «coadunate senes, congregate parvulos et sugentes ubera». Senes cogendos dixit, quod homines id aetatis sapientiae plus et pietatis habere videantur; parvulos edam cogendos et sugentes ubera dixit, quod ea aetas sit purior, minus infecta pravis cupiditatibus, inagis ignara