Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/90

fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris, et fuisset quasi arena setnen tuum, et stirpes uteri tui sicut lapilli. Utinam attendisses mandata mea !». Quae verba commovere vos debent, principes, ut in hanc curam incumbatis. Dat nunc nobis Deus et pater Domini nostri lesu Christi, ut una ac ipsa re facillime mederi huic malo possitis, una ac ipsa re, si hoc loco ad agendum amplissimo declarari curaveritis, divina consilia Christi, ubi consilia appellata sunt, praeferenda esse omnibus hominum sanctionibus, ea denique sacra solemnia perpetua esse praecepta fílli Dei, quibus verissime omnes simus adstricti ; ut ea declaratione vulgata, atque accepta ab omnibus gentibus et nationibus, quae invocant nomen Domini nostri lesu Christi, illud sit consectarium, ut, si qui per donum Dei ea praecepta servaverint, magnas Deo gratias agant, per quem servarint; si non servarint, id ipsum dolentes, ubi vitam aliam instituerint, erecto animo gratias itidem agant, quod per Spiritum sanctum sibi remissae sunt iniquitates, ut ad lucem et splendoretn gratiae Christi et gloriam Dei omnes confiteamur infirmitatem nostram et peccata nostra, quae tollens agnus Dei, Christus, dilexit nos et seipsum tradidit prò nobis, ut uno san guine abluti, uno spiritu iustificati, simus omnes perfecti, non habentes maculam aut rugam. Quod si verum, si pium, si sanctum vobis videtur, principes, erigile pietatem iacentem, tuetnini evangelium, proponite vobis ante oculos Christum, imminuta praeceptorum maiestate numiiem, contemptum, abiectum. Id si quid vos tangit, declarate iam sententiis vestris, neque imperia neque regna neque liberos neque vitam neque denique rem ullam maiestate Christi vobis esse potiorem.