Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/87

— Civile et commune bonum sine iuramento non posse stare. — Contra ego dico, civile et commune bonum cum iuramento stare non posse. Quoniam Christus ipse mihi facit animum, facile probabo, omnia melius agi posse sine iuramento. Nam si, quid sit in iudiciis iuramentum, expendamus, verissime dicemus, iuramentum sicam esse expeditissimam in manibus malorum contra bonos. Eos malos appello, quos neque amor in Deum, neque metus ex praeceptis Dei cohibere potest a malo. Hi, nolite quaerere, quam facile pecunia, promissis, privato commodo a ventate abducantur; modo putent rescissum iri non posse, modo impune facere, nihil est quod testimonium non divendant, non dent mutuum, non donent prò grada sibi concilianda civium potentiorum contra tenues et miseros homines; mirum praeterea odium, incredibilis invidia, magnae inimicitiae saepissime latent in hoc hominum genere. Quamobrem nihil est melius, quam si hic mucro, quo se ipsos confodiunt ac iugulant, de eorum manibus extorqueatur. «Est enim — ut inquit vir Dei — iaculum, gladius et sagitta acuta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium». — Quid? ergo, inquient, testium usus est tollendus? — Non ego id dico. At aliquam rationem excogitandam puto, qua commune bonum fiat auctius et praeceptum Christi firmissime stet, «ne iuretur omnino». Nam in testimonio dicendo a bonis nihil necesse est petere iuramentum; siquidem si boni fuerint, si non turpitudine mendacii, praecepto Dei vel maxime continebuntur, quod est, «non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium». Hoc mandatimi si mali contempserint, neque poenae aeternae propositae metu, neque imperantis Dei maiestate perterrebuntur, num iuramento sese continebunt? Quid si per civitates aliqui seniores deligantur viri spectatae fidei, qui, veluti per annum censores, videant, si quando testimonium est dicendum, an qui testimonium est dicturus, dignus sit, ut ei fides habeatur, melius erit consultum testimoniis dicendis, etiamsi nullum intercesserit iuramentum? Eius loco placeret, ut is senior, qui ecclesiae praeest, commoneret eum, qui testimonium est dicturus. ut in memoria habeat propositum esse praeceptum Riformatori italiani del Cinquecento - il. 6