Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/82

exiguitas et inipotentia, quae propterea hic commonstrata est a sapientia aeterna Dei Christo, ne omnino iurareinus, qui nihil habeamus, quod iuraniento interponere et polliceri possimus. «Si per coelum polliceris ac iuras, coelum — inquit Dominus — thronus est Dei, si per terram, terra est scabellum pedum eius; si per Hierosolymam, civitas ea est magni regis. — Per caput — inquies — meum iurabo —: Hoc quoque tuum non est; nam omnes capilli capitis tui numerati sunt, neque ex bis tam minimis capillum potes lacere album aut nigrum». Quid ergo est, quod tam magnifice possis polliceri, quod est iurare? Ridicula ergo illa sunt magni tamen cuiusdam interpretis, «cum dicit quisquam «per meam salutem» salutem suam Deo obligat; quando dicit «per filios meos», oppignerat Deo filios suos»; quasi haec omnia non sint Dei. Sed ego redeo ad argumenta adversariorum. Deus iurat. Nostine quare? quia omnia unus novit, omnia sunt eius, is firmissime potest polliceri, is vere potest iurare, quia omnia novit, omnia quaecumque voluit, fecit in coelo et in terra. Nam per quid iurat? «Per memetipsum — inquit — iuravi Dominus»; quia ipse unus est omnia in omnibus, ipse sibi regnat; tui autem filii tui non sunt, immo vero «tu tuus non est sed Domino tuo stas aut cadis». Cognosce ergo, quam sis exiguus, vel melius, sine Deo nullus. Quamobrem, ait Dominus, «audistis, quia dictum est antiquis; non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua: ego autem dico vobis, non iurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album tacere aut nigrum. Si autem sermo vester est est, non non: quod autem ab his abundantius est, a malo est». At vero apostolus Paulus iuravit. Qui haec dicunt, si ab interpretibus graecis potius petant, quos linguae graecae peritiores fuisse par est, quam a latinis, passim legent, «adseverantis haec sunt Pauli, non iurantis». Huiusmodi illa sunt, «quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior. Et Deus scit, et testis est mihi Deus. Nam in eo quotidie mcrior