Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/77

esse deberent episcopis, qui prò regno, prò censu firmando digladiantur et apostoli dieta invertunt. Veluti et illudi «Qui in carne sunt, Deo piacere non possunt, vos autem non estis in carne, sed in spiritu». Quod non eo dictum est, ut coniugio sit abstinendum; sed ne veluti carnei omnino simus, neve secundum carnis sapientiam ambulemus, sed in spiritu». Nani si hoc esset, «esse in carne», uxorem habere, ut isti dicunt, illud esset consequens, neminem omnium, qui uxorem habeat, Deo piacere posse; christiano itaque homini uxorem ducere fas non esset. Et quae commenta haec sunt? Pudet me horum theologorum. Mala, inquiunt, sunt opera carnis. Est id profecto verissimum. At quae sunt opera carnis? num castum coniugium? num matrimonium sanctum? num thorus immaculatus? minime; «sed fornicatio — inquit apostolus — immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates et his similia», quae in homine christiano esse non debent. Haec si, ut par erat, fuissent exposita et illustrata, non in claustra refugissent multi, veluti abhorrentes a praecepto Dei, quod est «crescite et multiplicamini». Itaque persuadendum erat iis, quibus illud virginitatis munus a Deo non erat concessum, ad aliud sese esse vocatos, quod si pudice servarint, Deo lore acceptissimos dignosque ut ad omnes gradus, ad omnes honores provehantur, modo curent ut coniugali sacramento crescant, et Domino legitime multiplicentur, familiae bene praesint. Nunc si quis fiat episcopus vel presbyter ex iis, qui uxorem habeant, coelum et terra miscetur: episcopus sine uxore, si in omne genus vetitae libidinis ruat, toleranter fertur; si quis, ut cucullatus fiat, parentes, fratres, liberos, qui in egestate sint, relinquat, pius habetur: at si iam senio confectis prope parentibus, si fratre mortuo, filiis superstitibus, infirmissima aetate, ut miseros sustentet ac alat a claustro in patriam domum redeat; apostata est et sacrilegus appellatur. Si in cucullatorum manus venerit, auctoritate ea, quam habent a pontificibus Romanis, in vincula coniicitur, afficitur suppliciis crudelissime, ut illud sit in comperto: a pontificibus Romanis, ut firmarentur traditiones hominum, rescissum est verbum Dei.