Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/72

pontifex. Liceat mihi in te Hilarii illa repetere, ubi in nos saevitia silent et tormenta ipsa defessa sunt, «contra Deum pugnas, contra ecclesiam Dei saevis, sanctos Christi occidis, religionem tollis, tyrannus non iam humanorum sed divinorum christianum te mentiris. Christi hostis vetus es, condis fídeni contra fidem, doctor prophanorum, eversor piorum, divitias ad terrorem ecclesiae Christi disponis, ad labem, ad pernitiem, imperitos rerum ad impietatem compellis, non trudis in carcerem ad libertatem, sed intra palatium honoras ad servitutem; multis non gladio caput desecas, sed animimi auro occidis, subrepis nomine blandienti, illudis specie religionis, Christum confiteris ut neges Christi fidem, Christi mendax assertor evertis unitatem, procuras, ne pax sit, haereses comprimis ne christiani sint, sacerdotes honoras ne sint episcopi». Haec quae ille in alium, percommode ego in te, pontifex Romane: quod indignissimum sit, per eum episcopum, quem nonnulli praesidem apostolicae doctrinae custodemque esse voluerunt, apostolicis institutis impudentissime sublatis apostolicam doctrinam esse eversam.