Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/65

quoti hosce ipsos tui tam honorifice persalutabant? illum miserum, quod is carnes comedisset sexta vel septima feria, omnes tamquam immanem et perniciosam aliquam pestem fugiebant. Hic quoniam tergiversari non licet contra Christum, qui mihi facit animuni, quoniamque id mihi solum non respondes, quod solum audire volo, egomet dicam: «In tempio Dei sedens efferris supra omne, quod dicitur Deus, ostendens te tamquam sis Deus». Praeceptum tuum servari vis, non verbo, sed re; Dei praeceptum verbo quidem egregie, re nihil, servari curas. Non mihi, viri christiani, sed ventati credite, transgressione praeceptorum Dei potuistis videre sedere pontifices neque valde commoveri ; transgressione praeceptorum suorum surgere pontifices, conturbari curiam, clamorem tolli. — I lictor, mitram impone, colliga manus, virgas expedi, detrude in ignem. — Gulae, inquies, peccatum est indignum. — Non negamus. Hic tu responde. Bonus vir inops atque egens suo commodo die Veneris hoedinam comedit, damnatur: ii, qui exquisitissimis epulis, conchyliis, et ornili genere piscium non vulgarium mensas exstruunt, adorantur, Quae haec est, pater Domini nostri Iesu Christi, audacia et inscitia helluonum. Hic, ubi opus est, non verentur; illic, ubi nihil opus est, ibi verentur. Multa essent dicenda, principes christiani, quae ne molestus sim, praetereo. In uno praecepto pontificum de escis plusculum sum moratus, ut reliqua, quae magno hominum incommodo invexerunt pontifices isti, singillatim a vobis prò prudentia et pietate vestra perpendantur. Sunt enim infinita prope et multo bis, quae diximus, graviora, quibus misere onerarunt populum Dei: qua de re Petrum audite clamantem: «Nunc ergo, quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus? sed per gratiam Domini nostri Iesu Christi credimus saivari quemadmodum et illi». — Ob id edam Paulus apostolus: «Misit Deus fílium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret». Et alibi: «Praetio redempti estis, nolite fieri servi hominum». Omitto quod manifeste iubet, «non esse iudicandos in cibo et potu». Quibus sententiis commoneri et contineri non potuerunt