Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/58

Quae cum ita sint, principes christiani, nunc per virtutem Dei, per spiritum sanctificationis animarum vestrarum petit, orat atque obsecrat vos servus Iesu Christi, primum ut severissime iudicetis, deinde ut bono animo sitis, magnamque spcm habeatis, neve dubitetis praeclare aliquod in iis factum iri aiiquando ab ecclesia sancta. Et quoniam nihil aeque consolationem affert animis bonorum ac ipsum verbum Dei, nolite putare haec, quae hodie geruntur, non fuisse praedicta in scripturis sanctis. «Omnia, inquit Augustinus, quae nunc vides in ecclesia Dei et sub Christi nomine per totum orbem terrarum geri, ante saecula iam praedicta sunt». Quid ergo est? consecratum est memoriae hominum sempiternae in iis libris, qui sunt nobis scripti divinitus, quod vos maxime consolari debet atque erigere. «Cum crevisset Isaac et ablactatus esset, fecit Abraham grande convivium in die ablactionis eius, cumque vidisset Sara filium Agar ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: — Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac», per quem significantur filii promissionis, christianus populus, ablactetur, deturque illi cibus solidus, solida veritas, solida pietas, solidum evangelium, quod est, «remissionem peccatorum accipere per nomen Domini nostri Iesu Christi omnes, qui credunt in eum», hanc non per aliud assequi, non petere, non sperare debere gentes et nationes, quam per sanguinem Iesu Christi ; sanctificationem non in alio esse, non per aliud assequi, non petere, non sperare debere gentes et nationes, quam in spiritu Dei nostri; ut oculi, mentes, animi omnium intendantur in Deum patrem, in Christum lesum, in spiritum Dei. Cumque, «Sara», ecclesia sancta, videat «Ismaélem filium ante Isaac», carnis filium non spiritus, populum iudaicum aliquando populum Dei, nunc non populum Dei, colludentem «cum Isaac» cum populo christiano aemulatione legalium, observatione dierum, fiducia rituum et ceremoniarum; «dicat Sara», dicat ecclesia delecta a piis, augustis, invictis principibus, «ad Abraham» ad coetum seniorum et patrum, «eice ancillam hanc», eicite doctrinam iudaicam, «et filium eius», et delectu habito, quidquid ex ea doctrina