Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/57

peccatorum, sufficit hic spiritus ad sanctificationem animarum nostrarum: cognoscimus Christum Dei filium, volumus glorificare ut Dei filium, nolumus evanescere in cogitationibus nostris, ne et cor nostrum obscuretur et fiat insipiens. Nani quid est, viri Christiani, tanto pretio solutoredemptionisnostrae, divina illa effusione sanguinis Iesu Christi facta, «per quam reconciliavit sibi omnia pater, quae in terris sive quae in coelis sunt, ut exhiberet nos sanctos et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso», petere, ut ex adspersione aquae cum sale, ex cineribus ramorum olivarum superiectis, ex perunctione olei exorcizati, remedium salubre fiat omnibus gentibus et nationibus in remissionem omnium peccatorum, in tutelam animae et corporis? An non sunt hae petitiones obscurati cordis et vel maxime insipientis? Praetereo consecrationes de amictu, de alba, de zona, de cingulo, manipula, casula, pianeta, caligis, sandaliis, cfieirothecis, anulis, vasis. Praetereo benedictiones imaginis, ut ipsi loquuntur, incensandae, ut quicumque ob devotionem ad ipsam adorandam se devote inclinaverint, salutem mentis et corporis consequantur. Praetereo benedictionem pabuli animalium, hordei, avenae in festo sancti Stephani, benedictionem vini in festo sancti lohannis Evangelistae contra venenum, benedictionem panis et vini, fructuum et seminum in festo sancti Blasii contra malum gutturis, benedictionem segetum et seminum in festo sancti Marci, benedictionem casei vel butyri, benedictionem lardi; ex qua una caeteras cognoscite: nam qui unam norit, caeteras norit. «Benedic Domine creaturam istam lardi, ut sit remedium salutare generi fiumano, et praesta per invocationem tui sanctissimi nominis, ut, quicumque ex eo sumpserint, corporis sanitatem et animae tutelam percipiant». Quod est remedium salutare generi humano? lardum. Ex qua re animae tutelam petunt? ex esu lardi. Unde haec sunt? a pontificibus Romanis. Hi sunt praefecti ecclesiae? praedicatores evangelii? magistri sanctitatis? Sunt haec quidem indigna. Non pudet haec in lucem proferre? Aiunt tamen esse benedictiones; nimirum eae benedictiones sunt, de quibus, quod non solidam sui nominis gloriam darent, Deus inquit per Malachiam: «Maledicam benedictionibus vestris, o sacerdotes».