Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/34

Recita CAPUT SECUNDUM.

Credibile non est, doctrinam ex traditionibus apostolorum aliam fuisse ab ea, quam scriptis testatam reliquerunt. Verisimile potius est, fuisse eius, quae seripta est, quam simillimam. Itaque, si qua ex traditionibus doctrina circumfertur, quae vel illorum scriptis repugnet vel aliud evangelizet, minime esse apostolorum, sed pseudoapostolorum, qui fortasse Pauli et apostolorum discipuli dici voluerunt, et prodierunt fortasse ex illis, sed in unitate doctrinae eorum non perstiterunt; quamobrem clamat Iohannes: «Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; haec scripsi vobis de iis qui seducunt vos». Declaratio testimonii II. Caput hoc nemo oppugnabit, nisi qui velit esse maxime contentiosus. Positum est eo consilio, ne quem locum habeant advcrsarii, quo se vieti recipiant. Huc enim se conferunt, non ut traditiones apostolorum, sed ut magnos abusus defendant. Aut enim scriptis quibusdam, quae cuin doctrina et mente apostolorum pugnant, tuentur traditiones impias, aut consuetudinem inveteratam et longinquitatem temporis obiiciunt. Consuetudinem quantumvis inveteratam, si ea perniciosa est, evellendam esse radicitus pontifices ipsi concinunt. Longinquitatem temporis non negamus; imino vero superiore capite diximus, tempore apostolorum hosce abusus emanare ab aemulatoribus legis. In illud mihi potius est incumbendum, ut ostendam traditiones pontificum et abusus exstare ad aemulationem legis mosaicae; in quibus veluti legalibus fidere homines docentur, quae beneficium