Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/33

prò maiestate vestra tueamini verbum Dei, dum doctrinam, dum mentem apostolorum vobis commendat servus Iesu Christi. Existimate vos apostolos ipsos esse. Doctrina apostolorum est remissionem peccatorum accipere per nomen Domini nostri Iesu Christi omnes qui credunt in eum, Christum esse iustitiam, sanctificationem nostram; neve in mentem cadat, in alio nos mundari, sanctificari, iustificari, ablutos, sanctificatos, iustificatos nos esse, quam in nomine Domini nostri Iesu Christi per sanguinerò eius in spiritu Dei nostri. Mens apostolorum est umbras non esse repetendas, fruendum nobis luce aliata per Christum, ut recte eatur ad veritatem evangeli!; in ceremoniis non constituendam esse iustificationem aut sanctificationem, sed in spiritu Dei per sanguinem crucis; curandum ut a superstitione alieni populi et ab insidiis longe remoti, quibus appeti possent a diabolo, oculos, mentem, anirnumque intendant in Deum patrem, in Christum Iesum, in spiritum Dei nostri. Haec ego tam multis, viri christiani, quoniam immiscuit se in iis Satanas subdolus hostis salutis nostrae et gloriae Christi, atque (ut apostoli verbis utar cum de hoc ipso periculo ex ceremoniis ageret) «transfigurat se Satanas in angelum lucis, ut falsam pietatem indutus occidat specie religionis». Occasionem nactus est, viri christiani, a tempore usque apostolorum ab his aemulatoribus legis, qui nihil mirum videri debet si nonnullis sanctissimis viris, quod ii discessionem a Moyse docerent, crudeliter occisis, si Petro Hierosolymis Antiochiam et Paulo in urbem usque fugatis, audacius in incepto perstiterunt; nihil mirandum, si post obitum apostolorum vel iidem vel eorum liberi, paternarum traditionum aemulatores, qui in numero credentium haberentur, sicuti et patres eorum, admiscuerunt vel legalia vel species legalium litas Christianismo, ut apposito fuco pietatis reciperentur servarenturque a posteris prò salutaribus. Haec quae sint ostendemus. Ea si indigna, si ad aemulationem legis omnia conficta, si a doctrina et niente apostolorum longe aliena comperietis, peto a vobis, principes christiani, per eam fidem et operam, quam praestare debetis Christo, ut severissime iudicetis, ut diligentissime tueamini doctrinam apostolorum et evangelium Dei.