Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/28

Ita facile de omni re iudicabitis, in cognitionem omnia bene cadent, veritas ipsa sese in lucem proferet, cuius ego cupidissimus testimonium diebus superioribus scriptum dedi. At quoniam eius firmitudinem non in verborum volubilitate sed in re ipsa positam arbitror, missa nunc faciam dicendi ornamenta, quae in alia causa fonasse me delectassent, in ea, quae Christi est, qui istis adiumentis non eget, minime delectant. Quod eo facio libentius, ne quis putet me gloriae umbram quaerere, aut aliud quid praeter gloriam Christi, qui per apostolum monet, ne quis nos fallat sublimitate orationis. Tenue itaque et humile dicendi genus sequar; et libenter profecto lingua vulgari et patria de his agerem, quo minus viderentur haec elaborata, et exquisita industria, nisi apud eos sermo esset, quorum nonnulli italice nesciunt, latine omnes sciunt, quos quidem verborum ornatum a me desiderare facile patiar, at testimonii integritatem, sinceritatem, constantiam, qua me bene animavit Christus meus, spero non desideraturos. Vestra itaque humanitate fretus, quoniam theologi alia prope lingua loquuntur, utar eo genere dicendi, quod etsi abhorret a sermone eloquentium hominurn huic tamen causae proprium est et accomodatum. Causa haec quoniam una et simplex non est, sed coniuncta et multiplex, testimonium per capita dedi, ut suo quaeque loco atque ordine dicerentur. Est enim id mihi ad agendum aptius et vobis ad iudicandum facilius. Itaque veluti declaratione, in singulis capitibus tantum insistam quantum ad veritatis illustrationem duxero necessarium.