Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/27

veterem consuetudinem, quae iam naturae vim obtinet, evellere ex animis hominum, cum praesertim quorundam opera magnis propositis praemiis magnus exsudatus sit labor, ut pontificum male parta, male gesta, male retenta imperia non modo censibus et armis, sed edam commentationibus eruditorum firma rentur; iis praestigiis, multis iam saeculis acies ingeniorum perstrictae sunt: extorta enim et vulgata fallaci interpretatione aliqua ex sanctissimis libris, qui sunt nobis scripti divinitus, non modo fortunis et corporibus hominum sed animis, non modo animis sed evangelio Dei manus et vim impune intulerunt. Reges apud omnes gentes et nationes sacrosancti verissime sunt et habiti fuerunt semper; si tamen moribus minime antiquis, minime humanis fuere, quid obsecro illis profuit regium nomen antiquum, magnum et sanctum? Vita pontificum Romanorum quaeque fuerit, nihil nocuit regno pontificum. Quod non eo dico ut eos rapiam in invidiam ex istis ipsis quae audire consuevistis et notissima sunt, et ex historiis repeti possunt, sed ut cum vestra bona venia petam ut veritatem ducem, apostolis commonentibus, sanctissimis viris commonstrandbus, non inveteratam istam opinionem sequamini. Veheinenter enim mihi opus est vestra sapientia, principes christiani, dum sica illa Christo vestro intentata, gladius ille quo rescissum est verbum Dei e pontificum manibus extorqueatur. Peto per Iesum Christum ut id animis vestris quam lubentissimis fiat, neve interea tacitae cogitationes ex veteri consuetudine recursent, neve ex consiliis quorundam prudentia animis vestris haereat ea, quae Dei inimica obstringit, et circumscribit gloriam Christi; eiusmodi Consilia perdita ac dissoluta quaecumque sunt reicite, principes: aut hoc negocium suscipi non oportuit, aut geri prò dignitate Christi, regis omnium gentium, omnium saeculorum, per quem peto, si quid veritas ipsa aperiet, si quid Spiritus commonebit, ne repugnetis, adeste animis omnes, et prò inaiestate vestra, principes, tuemini verbum Dei, prò animorum vestrorum propensione in Christum existimate vos prò tempore, dum de apostolica doctrina sublata dicimus, apostolos ipsos esse, dum de evangelio everso querimur, fingite vos scriptores esse evangelii.