Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/266

orationemque a natura, aliaque adiumenta rerum gerendarum haberemus. Innumeros semper homines excellenti animo ac virtute fuisse, et sine doctrina, naturae ipsius habitu prope divino, per se ipsos et moderatos et graves extitisse, non ignoramus. Quod ego Deum optimum maximum singulari consilio ostendere voluisse credo, quo nos doceret quam vani essent isti iabores et sciendi cupiditates effrenatae, probaretque nobis saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina, quam sine natura valuisse doctrinam. Quod si sapientissimorum quoque de hac re sententiam audire cupis, accipe quid unus prò omnibus mortalibus sapientissimus mortalium Salomon dicat : «Animum — inquit — ad scientiae stultitiaeque et prudentiae cognitionem appuli meum et deprehendi eam quoque esse animi molestiam». Nam cum multa sapientia, multa quoque coniuncta molestia est. Et qui scientiam acquirit, simui acquirit quod eum discruciet. Sed nolo de iis tecum pluribus agere; si ad nos veneris et hanc nostrani mercaturam aliquot dies degustaveris, dices (scio) hanc viam esse felicitatis, et proprium hominum munus, Deorum munere commonstratum; umbratiles vero istas literas, studia infaceta et incondita, calamitatem, pestem, perniciemque miserorum esse mortalium. Vale et ne me eqxovu.