Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/261

quod tibi, ubi de statu tuo certior factus fuero, dicabitur. Ouamobrem si me amas, si meis liberis bene et fortunate cupis, confice quae postulo. Et cave putes te hominem habere, qui te magis amet, quam Caelius tuus. Saivere te de meliore nota iussit uxor mea; itemque Augustinus meus, et Angela, et Caelia, et Felix, qui crescunt, discunt, teque omnes amant. Noster Hieronymus brevi medici insignia accipiet. Nam belle profecit; iussitque te eius nomine salutarem. Offert operam suam, si medicum Italum, ac tui amantissimum, non asperneris. Vale, mi diarissime Abrahame, et matrem clarissimam foeminam, sororemque et alios propinquos meo nomine saluta, qua vales humanitate, Immanissime. Basileae, Calendis Decembris, [1552J. Salutabis nobis Stanislaum tuum, iuvenem moderatum, et mihi periucundum.

I

Caelius Secundus Curio

per Christum Iesum S. P. dicit G. C. N.

Gratae literae, grata munera, sed omnium gratissimus tuus iste in me amor, e quo tamquam limpidissimo fonte illa hucusque redundarunt. De caballis risimus. Nam cum quid caballarum nomine intelligeres, haesitarem (existimabam enim te mecum amice iocari, aut aliquam subesse áAArjYoeiav) idque tuus nuncius subolfaceret, facete illico: — Faxo, inquit, ut mox intelligas, ipsasque bestias videas —; simulque arrepta crumena, totidem equos repraesentavit, quot tu caballas scripseras. Mihi hic meus error non mediocrem attulit voluptatetn, praesertim cum vidererr\, me non modo in sexu, verumetiam in usu lucrum fecisse; quippe cum prò foemellis, masculos, prò foenivoris argenteos acceperim. Itaque longe pluris hic tua ista munera fiunt, quam isthic; ut intelligas huius urbis vim quandam divinam, in qua rerum