Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/260

Quare, ut dixi, quid cupias scribe. Cupimus autem scire quid rerum agas, quae tua studia, quae exercitationes, qui profectus, in literis, in religione sanctissima, in republica; et quid valeat sanctissima foemina simulque nobilissima mater, soror, frater, propinqui; quorum omnium bono haud secus, quam nostro proprio, gaudeo. Nos hic Domini beneficio valemus, uxor, liberi, Hieronymus. Munsterus noster, paulo post tuum discessum; aliquanto post edam Myconius, primus in hac urbe minister et pastor, ex hac vita migrarunt. Bellum ingens in Lotharingia, ad Metim urbem in Mediomatricibus, quam Divodurum a veteribus appellatati! puto. Metim Caesar obsidet, Galli tuentur. Tota Belgica bello maximo flagrat; incensis innumerabiiibus oppidis, castellis, villis, ac miserorum incolarum direptionibus agitur: nec ulla compositionis spes, nisi altero deleto. In Italia quoque ingens renovatur bellum, propter Senam, Hetruriae urbem clarissimam, a Gallis captam. Patria est L[aeli] nostri, a quo proxime literas accepi, in quibus Sbaski Immanissimi suavissimam et amantissimam, plenamque desiderii mentionem facit, rogatque ut si quid de te acceperim, ad eum perscribam. Facit tamen sui ad nos reditus spem. Ac de his hactenus. Venio nunc ad quoddam meum consilium tibi explicandum. Scripsi de amplitudine regni Dei opus varium, ex divinorum oraculorum penetralibus erutuni, solidae consolationis ac doctrinae plenum. Dialogis duobus summa gravitate res agitur, suo tamen sartcto lepore sermo conditus est. Operis magnitudo erit pulcherrimis typis, ac mediocribus, triginta foliorum, octavae formae. Hoc opus cui dicare cogitem nosti; sed prius velim audire consilium tuum, et si probes, per quem sit offerendum, per tene, ati per alium, per te mihi conciliatum. Quamobrem te etiam atque edam oro, ut mihi respondeas, ut intra Martium ad summum tuas literas habeam; et simul eius titulos mihi conscribas, ut omnia pienissime cumulemus. Poteris facile mihi literas tuas curare per idoneos mercatores, easque non solas, sed per alios atque alios duplicatas, ut aliquae saltem ad me perferantur. Est aliud opus in manibus,