Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/257

esse non dubito, utpote qui diu sub tua disciplina fuerint; quos tibi rursum conimendatos esse cupio. Quod aliis meis literis scribebam, illud erat, me non minus cupidum tuae amicitiae semper fuisse, quam te literis ad me tuis mei studiosum esse declarasti ; optavique semper occasionem aliquam dari meae erga te voluntatis testi fica ndae; quod si fieret, videres te hominem nactum esse, cuius fides, benevolentia, studium, observantia, nulli tuorum amicorum postponenda esset. Equidem admodum adolescens adhuc, cum prima tua monumenta legissem, te ita amavi, ut vix ulterius progredí meus in te amor posse videretur; quem tamen processu aetatis subinde augeri sensi, ita ut saepenumero praesens praesentem complecti concupiverim. Sed multa et varia prò sanctissima religione certamina. tum etiam uxor charissima, multitudoque liberorum, praesertim vero adversa valetudo, impediverunt. Sperabam autem me huius perpetui desiderii compotem fieri aliquando posse, si tu, quod rumore ferebatur, propter patriae tuae perturbationem ad nos transivisses. Et quamquam id in tantis malis solatio mihi, et huic genti ornamento fuisset; tamen gavisus sum, cum audirem nos isthic firmam de religione sententiam retinere, et bonaruin artium studia utcumque tueri posse. Itaque, mi Philippe, quamquam nec quae tu mihi tribuis, nec quae Lfaelius] Sjocinus] noster apud te de me praedicavit, agnosco, nisi quod amborum erga me voluntatis significationern libenter amplector; tamen ita me tuis illis literis, novo quodam amoris vinculo devinxisti. ut nulla dies unquam id remittere vel tantiilum, ne dicam solvere ullo modo possit. Nihil scribo de rebus novis, deque omnium rerum confusione, quam continuis prosequor lachrimis, quod hi iuvenes, qui ex ipsa urbe Roma recenter veniunt, et Germaniam peragrarunt, tibi, quae agantur, narrare poterunt. De Logodaedalo, illud quoque scripseram ad te, mihi videri eius ineptias esse refutandas; ac non dubitare me, tibi idem videri; quamvis temporibus hactenus fueris retentus, et a scribendo retardatus; ac fortassis etiam novis vestrorum quorundam theologorum dissensionibus profecto satis intempestivis. Sed ita fieri necesse