Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/255

colimus, nequaquam abhorrente. Nani Bacchus et Apollo idem sunt, si veteribus, iisque sapientioribus credimus. Apollo autem Musarum antistes perhibetur. Quid, quod Bacchus pacis concordiaeque aupPoÀ.ov esse dicitur; ut hac re ei quoque cum Gratiis, quae comites sunt Musarum, praeclare convenire intelliganius? Lagenae vero forma et artificio, quid venustius? Laudavit quideni pastor ille Menalcas apud Maronem nostrum, divini opus Alcitnedontis. Verum si ista vestra toreumata quae ad domini Claudii elaborantur (qui utinam ob hoc solum adiretur) vidisset, nae sua illa prae istis contempsisset. Quare cum prò tam eleganti munere, tum prò isto tuo erga me animo, tibi quas possimi, gratias ago. Nam me relaturum esse, polliceri non possum; habiturum certe, possum. Hoc tamen tibi persuadeas velim, qui te magis amet, colat, tuamque scribendi elegantiam (aliquot enim tuas lucubrationes degustare coepi) magis admiretur, te inventurum esse neminem: quod quidem, si libeat periculum facere, facile cognosces. Vale, et tua ista literarum suavitate fac me saepius perfundas. Uasileae, Nonis Ianuarii, 1548.

I

Caelius Secundus Curio G. N. S. P. D.

Et literas tuas amantissimas superioribus diebus accepi et hodie quoque Magdenburgensium deditionis capita, prò quibus omnibus tibi gratias ago. Nam in utroque tuam in me benevolentiam declarasti, qui nullis locorum et temporum intervallis, amicitiae inter nos divinis auspiciis initae memoriam obscurari sinis. Nec est quod de meo animo dubites. Prius enim coelum et reliqua, quam Curio tuus, te tuaque curare, summoque opere amare desinat. Mutari omnia possunt, quin potius mutentur et intereant necesse est, quae hominis manu et ingenio facta sunt; sed quae digito Dei (ut consecratis verbis utar) sunt effecta, ea non viribus ullis frangere, nec duro poteris convellere ferro.