Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/254

Itaque si quid a me peccatum est, in eo quod te a gravioribus curis ad hasce meas literulas sum ausus revocare, eidem ascribes, eique succensebis, non mihi, qui Immanissimi et prudentissimi viri, erga te vero mirifice affecti, consilio acquievi. Sed nihil est quod hoc timeam, quando ea est tuorum lenitas inorimi, atque suavitas, quae vel ineptissimorum possit ineptias ferre. Vale. [Basileae], Idus Februarii, 1548.

I

Caelius Secundus Curio G. N. S. P. D.

per Christum Iesum.

Diu, equidem fateor, literas a Cognato meo, viro omni humanitatis genere perpolito, expectavi ; non quo existimarem eos nobis aliquo modo deberi, sed quod ita gauderem me a tali amari viro, cuperemque et quod cuperem (sic eniin fit, ut quod vehementer optamus, id iamiam adesse videatur) iam certuni ratumque expectarem. Nec fefellit expectatio. Dum enim in hac sum cogitatione defixus. ecce fores pulsat quidam, venit ad me. Video eum esse, qui mihi primas attulerat aestate superiore literas. A te reddit epistolam. litico inanum tuam elegantem agnovi; sustuli manus; aperio, avide lego, solitam elegantiam et suavitatem recognosco. O me fortunatum, inquam, cui unis Iiterulis ad huiuscemodi hominis amicitiam viam munire, Deus ille noster verae sanctaeque necessitudinis auctor, dedit; quod quidem me assecutum esse, proximae tuae literae, quamvis breves, facile declarant, in quibus literis omnia <pi^ojipooA.ivé|uta persequeris. Excusas, gratias agis, idque de nihilo; deinde quae optanda sunt ad Christi optimi pastoris gloriam, gregis salutem, optas. Mones postremo, et hortaris nos; quibus rebus nihil mihi gratius, nihil iucundius potest contingere. Nani et eis rebus nostra imbecillitas sane indiget. His omnibus accessit, quod nos pulcherrimo munere donasti, eoque a Musis, quas