Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/249

diviniusque de me arbitrari, quarti merita ferant mea? Sum enim homo, et quidem infra omnium hominum dignitatem positus. Et ei homini tu sanctas istas primitias consecras, quem tu olim iam absens ad coelestem sapientiam erudisti!* Fecistique, ut paulo diiigentius res divinas investigare, quam vulgo fieri videamus? Quamobrem, aequius multo fuerat, ut ipse prior ad te scriberem, tuam amicitiam ambi rem, tibi gratias agerem, meque totum tibi dicarem, nisi piane agrestis et rusticanus extitissem. Coepi quidem te iampridem diligere, facta primum mihi tuae probitatis. ingenii, spiritus, sanctitatis, ex tuis literarum monumentis significatione; veruni ubi loco propior factus sum, ubi cum iis qui norunt, qui te audiebant, qui multa a te beneficia accipiebant, de tua humanitate sermo haberi coepit, admirabilis quaedam exarsit benevolentiae magnitudo, quae vix ultra augeri posse videbatur. Quid est igitur, quod me, ut me amem, rogas? non quia dignus sis, sed quod divino iussu, vel indignos, atque etiam Christi exemplo hostes et impuros amare debeamus? Verum intelligo, et quid sibi ista tua rogatio velit, perspicere videor; hoc nempe, ut, si etiam indignos, et inimicos, et improbos diligere debemus, quo amoris ardore dignos, bonos, et eos fratres erga nos mirifice afTectos, prosequi decet? Sic ego accipio tuas illas verborum faces, quibus me ad redamandum, hoc est ad gratiam referendam conaris accendere. Sed bono sis animo, habes quod optasti, imo ut orator bonus evicisti. Sentio (mihi crede) amoris eiga te mei aecessionem non parvam (est nihil accedere posse videretur) ex tuis literis factam; sic ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Itaque nihil iam aliud superest, quam ut officiis certemus inter nos, iisque mutuarci testemur charitatem. Equidem te etiam atque etiam rogo, ut mea omni opera, studio, diligentia sic utare, ut eius qui te mirum in modum et amat, et colit, et observat. Quod ut liberius facias, incipiam ipse mea quaedam consilia tecum commanicare. Dialogum conscripsimus de amplitudine regni Dei , in quo ea quaestio perdifficilis sane disputatur, siine Antithei regnum sive tyrannis potius multitudine maior futura, quam Dei nostri potentissimi et clementissimi respublica, quam vere