Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/246

adolescentulis veram et stabilem amicitiam esse posse; tum quod illi amicitiam voluptatis tantum caussa suscipere videantur; tum quia mutata aetate, alia sequuntur, quae delectent: idcirco repente et amicos fieri, et ab amore desistere. Ego vero ita censeo, sive cum adolescente, sive cum viro amicitia constituatur, modo virtutis caussa constituatur, cuius manet certa et stabilis possessio, eam quoque amicitiam certam, firmam et stabilem fore. Cuiusmodi haec est, quam tu mecum instituere cupis, in quo non modo praeclara indoles virtutis, verumetiam virtus quaedam amabilis iam apparet. Itaque te, mi Francisce, libenter accipio, amplector, exosculor: sed ea lege (nam leges etiam in amicitia constituuntur) ut, cogitatione bellorum relieta, te totum sapientiae tractandum. formandumque tradas. Nam hac ratione Deo in primis optimo maximo et sapienti, deinde mihi, meique similibus charus esse poteris. Vale. Basileae, [1553?].

I

Caelius Secundus Curio Henrico Bulmngero, Tigurinae

ecclesiae pastori, s. d.

Ab Hieronymo Mariano superioribus diebus tuas suavissimas literas accepi. Is mihi tuam erga se charitatem narravi», praedicavitque; quod quidem mihi novum non fuit, qui toties a te Immanissime acceptus, et dimissus fuerim. Novi ego Bullingeri pietatem singularem, et anirnum ad calamitosos sublevandos, et veritatis causa vexatos flagrantissimum Hoc demum est episcopum agere, et eruditione quadam eximia, christianaque eloquentia mentes regere populorum, et calamitosorum praesertim bonorum inopiam hospitalitate levare, quae duo sanctissime Paulus in episcopo requirit suo, cum et ad docendum aptum, et hospitalem illum esse dicit oportere. Hosce tu numeros, et alios oinnes implesti. Quare tu, tu, inquam, tu, optime frater, tuique similes, non qui tiaris et mitris quibusdam venditant