Pagina:AA. VV. – Opuscoli e lettere di riformatori italiani del Cinquecento, Vol. II, 1927 – BEIC 1889291.djvu/241

a Ioanne Sinapio, viro summo, institueretur, ut eam haberet curri qua honesta aemulatione certaret, visum rnatri est, (quam honestatis, religionis, amplitudinisque grada nomino) ut Olympia in aulam advocaretur, in qua aliquot annos magna cum laude fuit. Ibi audivimus eam nos ita latine declamantem, graece loquentem, Ciceronis Paradoxa explicantem, ad quaestiones respondentem, ut cum veterum puellarum quavis, quae quidem ingenii laude excelluerit, conferri posse videretur. Dum ita pergeret, incidit in lethalem morbum Fulvius pater, cui ut ministraret, relieta aula, domum se contulit filia. Mortuo patre, quod esset maxima natu, et matrem admodum valetudinariarn haberet, rem familiarem administrare coepit, et fratres sororesque honeste educare. Erat autem tum Ferrariae Andreas Grunthlerus. iuvenis graecae et latinae linguae bene doctus, qui medicos audiebat, ex quo etiam lauream medicam assecutus est. Is Olympiae eruditionem singularem, moresque castissimos admiratus, eam (quae nihil in homine praeter ingenij dotes admiraretur) uxorem delegit, sibique pulchro et stabili connubio copulavit. Ab hoc igitur in patriam ducebatur tum, cum apud Georgium Hermannum regis Romanorum consiliariuni, uterque Augustae fuit, (est enim Germanus ipse, qui Italiam tam erudita puella spoliavit), ut mariti patriam et propinquos videret: fortassis post aliquot menses in Italiam redituri. Quamobrem non est quod de sapphico carmine, graece conscripto, quo Dei summi celebrat laudes, addubites. Vere enim Olympiae opus est: quod quidem nobis, quibus a teneris nota est, quique alia eius monumenta et vidimus, et habemus, mirum non videtur. Est enim literis et disciplinis tum graecis tum latinis, supra quam quis credere possit, exculta, et scientia religionis illustrata. Haec de Olympia. Reliqua tu ab optimo et egregie docto viro, Georgio Hermanno, accipies. Vale. Basileae, 8 Calendas Ianuarii, [1551 1 .